Mosaico decorativo

Encontrados 266 resultados para: Et In Sacerdotibus: Tabernaculum Testimonii

  • Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Israël, quos stare fecit circa tabernaculum. (Liber Numeri 11, 24)

  • Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum. (Liber Numeri 11, 26)

  • statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam: Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fœderis. Cumque fuissent egressi, (Liber Numeri 12, 4)

  • nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum: et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra, (Liber Numeri 12, 10)

  • Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum fœderis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini. (Liber Numeri 16, 43)

  • Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, (Liber Numeri 17, 7)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur. (Liber Numeri 17, 10)

  • Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus? (Liber Numeri 17, 13)

  • Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi: tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. (Liber Numeri 18, 2)

  • ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum, (Liber Numeri 18, 22)

  • et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ: quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii. (Liber Numeri 18, 31)

  • Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël: quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. (Liber Numeri 19, 13)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina