Encontrados 4688 resultados para: Et Fratres Ejus
Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus. (Epistula ad Hebraeos 11, 21)
Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos: hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus. (Epistula ad Hebraeos 12, 10)
Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes. (Epistula ad Hebraeos 13, 13)
Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. (Epistula ad Hebraeos 13, 15)
aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem: faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum: cui est gloria in sæcula sæculorum. Amen. (Epistula ad Hebraeos 13, 21)
Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis. (Epistula ad Hebraeos 13, 22)
Salutate omnes præpositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres. (Epistula ad Hebraeos 13, 24)
Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis: (Epistula Iacobi 1, 2)
exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. (Epistula Iacobi 1, 11)
Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. (Epistula Iacobi 1, 16)
Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. (Epistula Iacobi 1, 18)
Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. (Epistula Iacobi 1, 19)