Encontrados 4688 resultados para: Et Fratres Ejus
in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute. (Epistula ad Colossenses 1, 29)
Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ. (Epistula ad Colossenses 2, 5)
et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum: (Epistula ad Colossenses 3, 10)
Salutate fratres, qui sunt Laodiciæ, et Nympham, et quæ in domo ejus est, ecclesiam. (Epistula ad Colossenses 4, 15)
scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram: (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 4)
et exspectare Filium ejus de cælis (quem suscitavit a mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura. (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 10)
Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit: (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 1)
Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 9)
vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis: (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 14)
Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio: (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 17)
Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus? (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 19)
ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram, (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 7)