Encontrados 272 resultados para: Estis
Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte reprobi estis. (Epistula II ad Corinthios 13, 5)
Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem. (Epistula II ad Corinthios 13, 9)
sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini? (Epistula ad Galatas 3, 3)
tanta passi estis sine causa? si tamen sine causa. (Epistula ad Galatas 3, 4)
Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. (Epistula ad Galatas 3, 26)
Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. (Epistula ad Galatas 3, 27)
Non est Judæus, neque Græcus: non est servus, neque liber: non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. (Epistula ad Galatas 3, 28)
Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes. (Epistula ad Galatas 3, 29)
Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. (Epistula ad Galatas 4, 6)
Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis. (Epistula ad Galatas 5, 4)
Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem. (Epistula ad Galatas 5, 13)
Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. (Epistula ad Galatas 5, 18)