Mosaico decorativo

Encontrados 463 resultados para: Esset

  • Et auditum est Romæ quia defunctus esset Jonathas, et usque in Spartiatas: et contristati sunt valde. (Liber I Maccabaeorum 14, 16)

  • Ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacerdos loco ejus, et ipse obtineret omnem regionem, et civitates in ea, (Liber I Maccabaeorum 14, 17)

  • et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, et ut constitueret præpositos super opera eorum, et super regionem, et super arma, et super præsidia: (Liber I Maccabaeorum 14, 42)

  • Et suscepit Simon, et placuit ei ut summo sacerdotio fungeretur, et esset dux et princeps gentis Judæorum, et sacerdotum, et præesset omnibus. (Liber I Maccabaeorum 14, 47)

  • Et cum inebriatus esset Simon et filii ejus, surrexit Ptolemæus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium: et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus: (Liber I Maccabaeorum 16, 16)

  • Nam cum in Perside esset dux ipse, et cum ipso immensus exercitus, cecidit in templo Naneæ, consilio deceptus sacerdotum Naneæ. (Liber II Maccabaeorum 1, 13)

  • Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneæ, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum, (Liber II Maccabaeorum 1, 15)

  • Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus. (Liber II Maccabaeorum 1, 19)

  • Sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium. (Liber II Maccabaeorum 1, 30)

  • Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias jussit lapides majores perfundi. (Liber II Maccabaeorum 1, 31)

  • curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio: studiosis vero, ut facilius possint memoriæ commendare: omnibus autem legentibus utilitas conferatur. (Liber II Maccabaeorum 2, 26)

  • Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Cœlesyriam et Phœnicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus. (Liber II Maccabaeorum 3, 8)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina