Encontrados 463 resultados para: Esset
Pepigit autem Jojada fœdus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini. (Liber II Paralipomenon 23, 16)
Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam quæ erat in arca, porro arcam reportabant ad locum suum: sicque faciebant per singulos dies. Et congregata est infinita pecunia, (Liber II Paralipomenon 24, 11)
Senuit autem Jojada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum: (Liber II Paralipomenon 24, 15)
Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ: venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam prædam miserunt regi in Damascum. (Liber II Paralipomenon 24, 23)
Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom. (Liber II Paralipomenon 25, 20)
Sed cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum: ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis. (Liber II Paralipomenon 26, 16)
Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum, eo quod esset leprosus: regnavitque Joatham filius ejus pro eo. (Liber II Paralipomenon 26, 23)
Igitur Ezechias regnare cœpit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Abia filia Zachariæ. (Liber II Paralipomenon 29, 1)
Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt. (Liber II Paralipomenon 29, 29)
Lætatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum: de repente quippe hoc fieri placuerat. (Liber II Paralipomenon 29, 36)
eo quod multa turba sanctificata non esset: et idcirco immolarent Levitæ Phase his qui non occurrerant sanctificari Domino. (Liber II Paralipomenon 30, 17)
Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum: reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio. (Liber II Paralipomenon 32, 21)
