Encontrados 302 resultados para: Erunt

  • Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ: et erunt duo in carne una. (Liber Genesis 2, 24)

  • Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. (Liber Genesis 6, 21)

  • et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat: et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem. (Liber Genesis 9, 15)

  • Siquando dixit: Variæ erunt mercedes tuæ: pariebant omnes oves varios fœtus ; quando vero e contrario, ait: Alba quæque accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt. (Liber Genesis 31, 8)

  • Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum. (Liber Genesis 34, 23)

  • dixitque ei: Ego Deus omnipotens: cresce, et multiplicare: gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur, (Liber Genesis 35, 11)

  • Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra: quia omnes opes Ægypti vestræ erunt. (Liber Genesis 45, 20)

  • Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. (Liber Genesis 48, 5)

  • Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. (Liber Genesis 48, 6)

  • Sitque pulvis super omnem terram Ægypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicæ turgentes in universa terra Ægypti. (Liber Exodus 9, 9)

  • Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. (Liber Exodus 21, 4)

  • et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli. (Liber Exodus 22, 24)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina