Encontrados 1299 resultados para: Ergo
Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem. (Prophetia Danielis 9, 23)
Scito ergo, et animadverte: ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt: et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum. (Prophetia Danielis 9, 25)
Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me, (Prophetia Danielis 10, 18)
Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum: (Prophetia Danielis 13, 10)
Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. (Prophetia Danielis 13, 17)
Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. (Prophetia Danielis 13, 26)
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)
Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius: (Prophetia Danielis 13, 52)
Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino. (Prophetia Danielis 13, 54)
Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino. (Prophetia Danielis 13, 58)
Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum ejus. (Prophetia Danielis 14, 21)
Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens: adora ergo eum. (Prophetia Danielis 14, 23)