Encontrados 1299 resultados para: Ergo
Cum ergo sis justus, juste omnia disponis ; ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare, exterum æstimas a tua virtute. (Liber Sapientiae 12, 15)
Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam. (Liber Sapientiae 12, 22)
Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam. (Liber Sapientiae 14, 30)
Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat: ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. (Liber Sapientiae 17, 20)
Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles: nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est. (Liber Sapientiae 18, 12)
Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir ; ne ergo dimittas eis. (Liber Isaiae 2, 9)
Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse. (Liber Isaiae 2, 22)
Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam. (Liber Isaiae 5, 3)
Et dixit: Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? (Liber Isaiae 7, 13)
Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in æternum. (Liber Isaiae 30, 8)
Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus: leva ergo orationem pro reliquiis quæ repertæ sunt. (Liber Isaiae 37, 4)
Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti. (Liber Isaiae 37, 29)