Mosaico decorativo

Encontrados 1299 resultados para: Ergo

  • Filii ergo Semeiæ: Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi: Eliu quoque et Samachias. (Liber I Paralipomenon 26, 7)

  • Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum. (Liber I Paralipomenon 26, 13)

  • Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis. (Liber I Paralipomenon 26, 14)

  • Nunc ergo coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri: ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum. (Liber I Paralipomenon 28, 8)

  • Nunc ergo quia elegit te Dominus ut ædificares domum sanctuarii, confortare, et perfice. (Liber I Paralipomenon 28, 10)

  • Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël: et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israël. (Liber I Paralipomenon 29, 25)

  • Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum. (Liber II Paralipomenon 1, 1)

  • Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ. (Liber II Paralipomenon 1, 9)

  • Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Jerusalem coram tabernaculo fœderis, et regnavit super Israël. (Liber II Paralipomenon 1, 13)

  • Quis ergo poterit prævalere, ut ædificet ei dignam domum? si cælum, et cæli cælorum, capere eum nequeunt, quantus ego sum, ut possim ædificare ei domum? sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo. (Liber II Paralipomenon 2, 6)

  • Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, ære, et ferro, purpura, coccino, et hyacintho: et qui sciat sculpere cælaturas cum his artificibus quos mecum habeo in Judæa, et Jerusalem, quos præparavit David pater meus. (Liber II Paralipomenon 2, 7)

  • Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum, (Liber II Paralipomenon 2, 13)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina