Encontrados 1299 resultados para: Ergo
Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos, in castris, fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes. (Liber II Regum 7, 7)
Ierunt ergo portarii, et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus. (Liber II Regum 7, 11)
Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex in castra Syrorum, dicens: Ite, et videte. (Liber II Regum 7, 14)
Evenit ergo ei sicut prædictum fuerat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est. (Liber II Regum 7, 20)
Recessit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo. (Liber II Regum 8, 22)
Abiit ergo adolescens puer prophetæ in Ramoth Galaad, (Liber II Regum 9, 4)
Conjuravit ergo Jehu filius Josaphat filii Namsi contra Joram: porro Joram obsederat Ramoth Galaad, ipse et omnis Israël contra Hazaël regem Syriæ: (Liber II Regum 9, 14)
Abiit ergo qui ascenderat currum, in occursum ejus, et ait: Hæc dicit rex: Pacatane sunt omnia? Dixitque Jehu: Quid tibi et paci? transi, et sequere me. Nuntiavit quoque speculator, dicens: Venit nuntius ad eos, et non revertitur. (Liber II Regum 9, 18)
Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc ergo tolle, et projice eum in agrum juxta verbum Domini. (Liber II Regum 9, 26)
Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria: scripsit ergo Jehu litteras, et misit in Samariam, ad optimates civitatis, et ad majores natu, et ad nutritios Achab, dicens: (Liber II Regum 10, 1)
Miserunt ergo præpositi domus, et præfecti civitatis, et majores natu, et nutritii, ad Jehu, dicentes: Servi tui sumus: quæcumque jusseris faciemus, nec constituemus nobis regem: quæcumque tibi placent, fac. (Liber II Regum 10, 5)
videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab: et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ. (Liber II Regum 10, 10)