Encontrados 2192 resultados para: Eos
Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, (Liber Psalmorum 106, 2)
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos ; (Liber Psalmorum 106, 6)
et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. (Liber Psalmorum 106, 7)
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos. (Liber Psalmorum 106, 13)
Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit. (Liber Psalmorum 106, 14)
Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. (Liber Psalmorum 106, 16)
Suscepit eos de via iniquitatis eorum ; propter injustitias enim suas humiliati sunt. (Liber Psalmorum 106, 17)
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos. (Liber Psalmorum 106, 19)
Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. (Liber Psalmorum 106, 20)
Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos. (Liber Psalmorum 106, 28)
Et lætati sunt quia siluerunt ; et deduxit eos in portum voluntatis eorum. (Liber Psalmorum 106, 30)
Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio, et non in via. (Liber Psalmorum 106, 40)