Encontrados 2192 resultados para: Eos
In multitudine disciplinæ Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum. (Liber Ecclesiasticus 33, 11)
Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio. (Liber Ecclesiasticus 36, 13)
Fratres in adjutorium in tempore tribulationis: et super eos misericordia liberabit. (Liber Ecclesiasticus 40, 24)
tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcæcat oculos. (Liber Ecclesiasticus 43, 4)
Et quæsivit omnes nequitias, usque dum perveniret ad illos defensio, et ab omnibus peccatis liberavit eos. (Liber Ecclesiasticus 47, 31)
Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis: sed purgavit eos in manu Isaiæ sancti prophetæ. (Liber Ecclesiasticus 48, 23)
quoniam eruis sustinentes te, Domine, et liberas eos de manibus gentium. (Liber Ecclesiasticus 51, 12)
Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. (Liber Isaiae 1, 15)
propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus ; (Liber Isaiae 8, 7)
Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur, et puer scribet eos. (Liber Isaiae 10, 19)
Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos ; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate. (Liber Isaiae 10, 20)
Habitabit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubabit ; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. (Liber Isaiae 11, 6)