Mosaico decorativo

Encontrados 1607 resultados para: Eorum

  • Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem ; cogitationes eorum cogitationes inutiles: vastitas et contritio in viis eorum. (Liber Isaiae 59, 7)

  • Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum ; semitæ eorum incurvatæ sunt eis: omnis qui calcat in eis, ignorat pacem. (Liber Isaiae 59, 8)

  • Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe ; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te. (Liber Isaiae 60, 9)

  • Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi ; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui. (Liber Isaiae 60, 10)

  • Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi: et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël. (Liber Isaiae 60, 14)

  • Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto ; et dabo opus eorum in veritate, et fœdus perpetuum feriam eis. (Liber Isaiae 61, 8)

  • Et scient in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum ; omnes qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus. (Liber Isaiae 61, 9)

  • Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum ; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. (Liber Isaiae 63, 3)

  • Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum. (Liber Isaiae 63, 6)

  • In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi. (Liber Isaiae 63, 9)

  • qui habitant in sepulchris, et in delubris idolorum dormiunt ; qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum ; (Liber Isaiae 65, 4)

  • Ecce scriptum est coram me: Non tacebo, sed reddam, et retribuam in sinum eorum. (Liber Isaiae 65, 6)


"O bem dura eternamente." São Padre Pio de Pietrelcina