Encontrados 1607 resultados para: Eorum
quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium ; consumentur quasi stipula ariditate plena. (Prophetia Nahum 1, 10)
Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël ; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt. (Prophetia Nahum 2, 2)
In itineribus conturbati sunt ; quadrigæ collisæ sunt in plateis: aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. (Prophetia Nahum 2, 4)
Dissipata est, et scissa, et dilacerata ; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ. (Prophetia Nahum 2, 10)
Omnes ad prædam venient, facies eorum ventus urens ; et congregabit quasi arenam captivitatem. (Prophetia Habacuc 1, 9)
Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me: exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito. (Prophetia Habacuc 3, 14)
Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et ædificabunt domos, et non habitabunt ; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. (Prophetia Sophoniae 1, 13)
Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt ; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. (Prophetia Sophoniae 1, 17)
Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. (Prophetia Sophoniae 1, 18)
et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda: ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum, et avertet captivitatem eorum. (Prophetia Sophoniae 2, 7)
Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quæ exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum. (Prophetia Sophoniae 2, 8)
Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum ; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat ; desolatæ sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore. (Prophetia Sophoniae 3, 6)
