Encontrados 2391 resultados para: Enim
Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? (Liber Ecclesiasticus 2, 12)
Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est. (Liber Ecclesiasticus 2, 23)
Deus enim honoravit patrem in filiis: et judicium matris exquirens, firmavit in filios. (Liber Ecclesiasticus 3, 3)
Ne glorieris in contumelia patris tui: non enim est tibi gloria ejus confusio. (Liber Ecclesiasticus 3, 12)
Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. (Liber Ecclesiasticus 3, 13)
et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione. (Liber Ecclesiasticus 3, 15)
Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis. (Liber Ecclesiasticus 3, 23)
Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi: (Liber Ecclesiasticus 3, 25)
Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur. (Liber Ecclesiasticus 3, 30)
Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ, exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum qui fecit illum. (Liber Ecclesiasticus 4, 6)
est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. (Liber Ecclesiasticus 4, 25)
in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ. (Liber Ecclesiasticus 4, 29)