Mosaico decorativo

Encontrados 2391 resultados para: Enim

  • Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. (Liber Sapientiae 15, 17)

  • Sed et animalia miserrima colunt ; insensata enim comparata his, illis sunt deteriora. (Liber Sapientiae 15, 18)

  • Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem ; his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur. (Liber Sapientiae 16, 4)

  • Qui enim conversus est, non per hoc quod videbat sanabatur, sed per te, omnium salvatorem. (Liber Sapientiae 16, 7)

  • Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animæ illorum, quia digni erant ab hujuscemodi exterminari. (Liber Sapientiae 16, 9)

  • Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos. (Liber Sapientiae 16, 10)

  • In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur: ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adjutorio. (Liber Sapientiae 16, 11)

  • Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis. (Liber Sapientiae 16, 13)

  • Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti. (Liber Sapientiae 16, 16)

  • Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit, plus ignis valebat: vindex est enim orbis justorum. (Liber Sapientiae 16, 17)

  • Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem. (Liber Sapientiae 16, 18)

  • Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat ; et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. (Liber Sapientiae 16, 21)


"Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu?" São Padre Pio de Pietrelcina