Encontrados 2391 resultados para: Enim
Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens: (Epistula ad Hebraeos 2, 11)
Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. (Epistula ad Hebraeos 2, 16)
In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari. (Epistula ad Hebraeos 2, 18)
Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam. (Epistula ad Hebraeos 3, 3)
Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus. (Epistula ad Hebraeos 3, 14)
Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen. (Epistula ad Hebraeos 3, 16)
Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. (Epistula ad Hebraeos 4, 3)
Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. (Epistula ad Hebraeos 4, 4)
Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. (Epistula ad Hebraeos 4, 10)
Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. (Epistula ad Hebraeos 4, 12)
Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. (Epistula ad Hebraeos 4, 15)
Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ: parvulus enim est. (Epistula ad Hebraeos 5, 13)
