Mosaico decorativo

Encontrados 2391 resultados para: Enim

  • Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. (Epistula ad Romanos 15, 4)

  • Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: (Epistula ad Romanos 15, 8)

  • Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis: (Epistula ad Romanos 15, 18)

  • Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. (Epistula ad Romanos 15, 26)

  • Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. (Epistula ad Romanos 15, 27)

  • Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. (Epistula ad Romanos 16, 18)

  • Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo. (Epistula ad Romanos 16, 19)

  • Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos. (Epistula I ad Corinthios 1, 11)

  • Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 17)

  • Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. (Epistula I ad Corinthios 1, 18)

  • Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. (Epistula I ad Corinthios 1, 19)

  • Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles: (Epistula I ad Corinthios 1, 26)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina