Encontrados 2391 resultados para: Enim
Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia. (Epistula ad Romanos 6, 14)
Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem. (Epistula ad Romanos 6, 19)
Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ. (Epistula ad Romanos 6, 20)
Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 6, 23)
An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit? (Epistula ad Romanos 7, 1)
Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. (Epistula ad Romanos 7, 5)
Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. (Epistula ad Romanos 7, 8)
Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. (Epistula ad Romanos 7, 14)
Quod enim operor, non intelligo: non enim quod volo bonum, hoc ago: sed quod odi malum, illud facio. (Epistula ad Romanos 7, 15)
Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi: perficere autem bonum, non invenio. (Epistula ad Romanos 7, 18)
Non enim quod volo bonum, hoc facio: sed quod nolo malum, hoc ago. (Epistula ad Romanos 7, 19)
condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem: (Epistula ad Romanos 7, 22)