Encontrados 2391 resultados para: Enim
Revelatur enim ira Dei de cælo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent: (Epistula ad Romanos 1, 18)
quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit. (Epistula ad Romanos 1, 19)
Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas: ita ut sint inexcusabiles. (Epistula ad Romanos 1, 20)
dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. (Epistula ad Romanos 1, 22)
Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas. (Epistula ad Romanos 2, 1)
Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. (Epistula ad Romanos 2, 2)
non enim est acceptio personarum apud Deum. (Epistula ad Romanos 2, 11)
Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. (Epistula ad Romanos 2, 12)
Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. (Epistula ad Romanos 2, 13)
(Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.) (Epistula ad Romanos 2, 24)
Non enim qui in manifesto, Judæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio: (Epistula ad Romanos 2, 28)
Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit. (Epistula ad Romanos 3, 3)