Mosaico decorativo

Encontrados 2391 resultados para: Enim

  • Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens: Ne respondeatis ei. (Liber Isaiae 36, 21)

  • Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum præliantem adversus Lobnam: audierat enim quia profectus esset de Lachis. (Liber Isaiae 37, 8)

  • Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum, (Liber Isaiae 37, 18)

  • et dederunt deos earum igni: non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos. (Liber Isaiae 37, 19)

  • In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod ægrotasset et convaluisset. (Liber Isaiae 39, 1)

  • Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam ; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam: (Liber Isaiae 44, 3)

  • Ecce omnes participes ejus confundentur, fabri enim sunt ex hominibus ; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul. (Liber Isaiae 44, 11)

  • Nescierunt, neque intellexerunt ; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo. (Liber Isaiae 44, 18)

  • De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt: Dominus exercituum nomen ejus. (Liber Isaiae 48, 2)

  • Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea. (Liber Isaiae 48, 4)

  • Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua: scio enim quia prævaricans prævaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te. (Liber Isaiae 48, 8)

  • sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum. (Liber Isaiae 51, 8)


"A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará." São Padre Pio de Pietrelcina