Mosaico decorativo

Encontrados 2391 resultados para: Enim

  • A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii. (Liber Isaiae 21, 15)

  • Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim Deus Israël locutus est. (Liber Isaiae 21, 17)

  • dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem. (Liber Isaiae 22, 5)

  • et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur. (Liber Isaiae 22, 13)

  • Erubesce, Sidon ; ait enim mare, fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines. (Liber Isaiae 23, 4)

  • Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur ; Dominus enim locutus est verbum hoc. (Liber Isaiae 24, 3)

  • quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu ; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem. (Liber Isaiae 25, 4)

  • Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis. (Liber Isaiae 26, 12)

  • Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum ; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos. (Liber Isaiae 26, 21)

  • Civitas enim munita desolata erit ; speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum ; ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates ejus. (Liber Isaiae 27, 10)

  • In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam ; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei. (Liber Isaiae 27, 11)

  • Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. (Liber Isaiae 28, 8)


"Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito." São Padre Pio de Pietrelcina