Encontrados 2975 resultados para: End
et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu. (Liber Numeri 34, 12)
quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur. (Liber Numeri 35, 4)
Propinquus occisi, homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet. (Liber Numeri 35, 19)
vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis: noli timere, nec quidquam paveas. (Liber Deuteronomii 1, 21)
Et accessistis ad me omnes, atque dixistis: Mittamus viros qui considerent terram: et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates. (Liber Deuteronomii 1, 22)
Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri: et considerata terra, (Liber Deuteronomii 1, 24)
sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt: Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. (Liber Deuteronomii 1, 25)
Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri, (Liber Deuteronomii 1, 26)
Quo ascendemus? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes: Maxima multitudo est, et nobis statura procerior ; urbes magnæ, et ad cælum usque munitæ: filios Enacim vidimus ibi. (Liber Deuteronomii 1, 28)
qui præcessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis. (Liber Deuteronomii 1, 33)
Et respondistis mihi: Peccavimus Domino: ascendemus et pugnabimus, sicut præcepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem, (Liber Deuteronomii 1, 41)
ait mihi Dominus: Dic ad eos: Nolite ascendere, neque pugnetis: non enim sum vobiscum: ne cadatis coram inimicis vestris. (Liber Deuteronomii 1, 42)
