Encontrados 2975 resultados para: End
Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. (Evangelium secundum Ioannem 3, 13)
Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori. (Evangelium secundum Ioannem 4, 47)
Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. (Evangelium secundum Ioannem 4, 49)
Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret. (Evangelium secundum Ioannem 4, 51)
Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam. (Evangelium secundum Ioannem 5, 1)
Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. (Evangelium secundum Ioannem 5, 4)
Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit. (Evangelium secundum Ioannem 5, 7)
Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare. (Evangelium secundum Ioannem 6, 16)
Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 17)
Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 24)
Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo. (Evangelium secundum Ioannem 6, 33)
quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 6, 38)
