Encontrados 32 resultados para: Eloquium

  • Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas. (Liber Psalmorum 118, 172)

  • Qui emittit eloquium suum terræ: velociter currit sermo ejus. (Liber Psalmorum 147, 4)

  • Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet. (Canticum Canticorum 4, 3)

  • Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet ; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. (Liber Isaiae 5, 24)

  • Auribus percipite, et audite vocem meam: attendite, et audite eloquium meum. (Liber Isaiae 28, 23)

  • Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum ; et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit. (Liber Isaiae 29, 4)

  • Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam ; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum. (Liber Isaiae 32, 9)

  • Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ: Dominus Deus exercituum nomen ejus. (Prophetia Amos 4, 13)


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina