Encontrados 429 resultados para: Electi Populo
Et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo, et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris. (Liber Isaiae 65, 19)
Electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione, quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis. (Liber Isaiae 65, 23)
Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum æreum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terræ. (Liber Ieremiae 1, 18)
In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem: Ventus urens in viis quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum. (Liber Ieremiae 4, 11)
Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans: recesserunt, et abierunt. (Liber Ieremiae 5, 23)
quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros. (Liber Ieremiae 5, 26)
Probatorem dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis viam eorum. (Liber Ieremiae 6, 27)
Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem: et non obsistas mihi, quia non exaudiam te. (Liber Ieremiae 7, 16)
Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum. (Liber Ieremiae 11, 14)
Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hæreditatem quam distribui populo meo Israël: Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam de medio eorum. (Liber Ieremiae 12, 14)
Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum. (Liber Ieremiae 14, 10)
Et dixit Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum. (Liber Ieremiae 14, 11)