Encontrados 4364 resultados para: Ejus
Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 43)
Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 45)
reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 6)
Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 10)
Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 13)
dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 24)
Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 33)
Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 45)
Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 1)
Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 31)
Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas: (Evangelium secundum Matthaeum 24, 32)
Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 46)