Encontrados 4364 resultados para: Ejus
alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi. (Liber Iob 2, 5)
Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus ; (Liber Iob 2, 7)
Obtenebrentur stellæ caligine ejus ; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis auroræ. (Liber Iob 3, 9)
flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos. (Liber Iob 4, 9)
Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. (Liber Iob 4, 12)
Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. (Liber Iob 5, 3)
Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat. (Liber Iob 5, 4)
Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus. (Liber Iob 5, 5)
quia ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt. (Liber Iob 5, 18)
Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. (Liber Iob 7, 1)
Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus. (Liber Iob 7, 10)
Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus. (Liber Iob 8, 14)