Encontrados 1710 resultados para: Ego
Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus ; psallam tibi in cithara, sanctus Israël. (Liber Psalmorum 70, 22)
et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi: (Liber Psalmorum 72, 22)
ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. (Liber Psalmorum 72, 23)
Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. (Liber Psalmorum 74, 3)
Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea: ego confirmavi columnas ejus. (Liber Psalmorum 74, 4)
Ego autem annuntiabo in sæculum ; cantabo Deo Jacob: (Liber Psalmorum 74, 10)
Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud. (Liber Psalmorum 80, 11)
Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. (Liber Psalmorum 81, 6)
Oratio ipsi David. Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego. (Liber Psalmorum 85, 1)
Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te. (Liber Psalmorum 87, 14)
Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. (Liber Psalmorum 87, 16)
Et ego primogenitum ponam illum, excelsum præ regibus terræ. (Liber Psalmorum 88, 28)