Encontrados 1710 resultados para: Ego
Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 16)
Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 17)
repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi. (Liber Iob 1, 19)
Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. (Liber Iob 5, 3)
Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum: (Liber Iob 5, 8)
Docete me, et ego tacebo: et si quid forte ignoravi, instruite me. (Liber Iob 6, 24)
sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. (Liber Iob 7, 3)
Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei ; confabulabor cum amaritudine animæ meæ. (Liber Iob 7, 11)
Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere? (Liber Iob 7, 12)
Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo? (Liber Iob 9, 14)
Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur enim justi simplicitas. (Liber Iob 12, 4)
Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum. (Liber Iob 13, 2)