Encontrados 1710 resultados para: Ego
Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. (Evangelium secundum Ioannem 1, 33)
Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. (Evangelium secundum Ioannem 1, 34)
Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. (Evangelium secundum Ioannem 2, 16)
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 28)
Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum: (Evangelium secundum Ioannem 4, 13)
sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 14)
Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. (Evangelium secundum Ioannem 4, 26)
Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. (Evangelium secundum Ioannem 4, 32)
Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. (Evangelium secundum Ioannem 4, 38)
Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit. (Evangelium secundum Ioannem 5, 7)
Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. (Evangelium secundum Ioannem 5, 17)
Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 5, 30)