Encontrados 1007 resultados para: Ecce
Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. (Evangelium secundum Marcum 13, 21)
Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia. (Evangelium secundum Marcum 13, 23)
Et venit tertio, et ait illis: Dormite jam, et requiescite. Sufficit: venit hora: ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. (Evangelium secundum Marcum 14, 41)
Surgite, eamus: ecce qui me tradet, prope est. (Evangelium secundum Marcum 14, 42)
Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant: Ecce Eliam vocat. (Evangelium secundum Marcum 15, 35)
Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum. (Evangelium secundum Marcum 16, 6)
Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. (Evangelium secundum Lucam 1, 20)
Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum: (Evangelium secundum Lucam 1, 31)
Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis: (Evangelium secundum Lucam 1, 36)
Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus. (Evangelium secundum Lucam 1, 38)
Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. (Evangelium secundum Lucam 1, 44)
Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, (Evangelium secundum Lucam 1, 48)
