Encontrados 1007 resultados para: Ecce
Propter hoc ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. (Prophetia Osee 2, 14)
Ecce enim profecti sunt a vastitate: Ægyptus congregabit eos ; Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum. (Prophetia Osee 9, 6)
Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis ; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. (Prophetia Ioel 2, 19)
Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem, (Prophetia Ioel 3, 1)
Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos, et convertam retributionem vestram in caput vestrum. (Prophetia Ioel 3, 7)
Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno. (Prophetia Amos 2, 13)
Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus. (Prophetia Amos 4, 2)
Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ: Dominus Deus exercituum nomen ejus. (Prophetia Amos 4, 13)
Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus. (Prophetia Amos 6, 12)
Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti. (Prophetia Amos 6, 15)
Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce fictor locustæ in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis. (Prophetia Amos 7, 1)
Hæc ostendit mihi Dominus Deus: et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus ; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem. (Prophetia Amos 7, 4)
