Encontrados 1007 resultados para: Ecce
Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia: (Liber Proverbiorum 22, 20)
et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat. (Liber Proverbiorum 24, 31)
Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos. (Liber Ecclesiastes 1, 10)
Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. (Liber Ecclesiastes 1, 14)
Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem ; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. (Liber Ecclesiastes 1, 16)
Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem, (Liber Ecclesiastes 7, 28)
Sponsus. Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum. (Canticum Canticorum 1, 14)
Sponsa. Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus. (Canticum Canticorum 1, 15)
Sponsa. Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles. (Canticum Canticorum 2, 8)
ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. (Liber Sapientiae 5, 5)
Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur. (Liber Ecclesiasticus 16, 18)
Nonne ecce verbum super datum bonum? sed utraque cum homine justificato. (Liber Ecclesiasticus 18, 17)
