Encontrados 138 resultados para: Earum

  • Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent. (Liber Genesis 30, 38)

  • Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent: (Liber Genesis 30, 41)

  • camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem. (Liber Genesis 32, 15)

  • et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio: Liam vero, et filios ejus, in secundo loco: Rachel autem et Joseph novissimos. (Liber Genesis 33, 2)

  • Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo. (Liber Genesis 33, 5)

  • Et appropinquantes ancillæ et filii earum, incurvati sunt. (Liber Genesis 33, 6)

  • Supervenere pastores, et ejecerunt eas : surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum. (Liber Exodus 2, 17)

  • Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis. (Liber Exodus 26, 25)

  • Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea. (Liber Exodus 27, 11)

  • Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit. (Liber Exodus 36, 34)

  • et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis. (Liber Exodus 36, 36)

  • et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit æneas. (Liber Exodus 36, 38)


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina