Mosaico decorativo

Encontrados 1846 resultados para: Eam

  • præter Caleb filium Jephone Cenezæum, et Josue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam. (Liber Numeri 32, 12)

  • Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhæo habitatore ejus. (Liber Numeri 32, 39)

  • Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis: vocavitque eam ex nomine suo Nobe. (Liber Numeri 32, 42)

  • En, inquit, tradidi vobis: ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos. (Liber Deuteronomii 1, 8)

  • vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi: ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis: noli timere, nec quidquam paveas. (Liber Deuteronomii 1, 21)

  • Et accessistis ad me omnes, atque dixistis: Mittamus viros qui considerent terram: et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates. (Liber Deuteronomii 1, 22)

  • præter Caleb filium Jephone: ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum. (Liber Deuteronomii 1, 36)

  • Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur: et ipsis dabo terram, et possidebunt eam. (Liber Deuteronomii 1, 39)

  • Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir. (Liber Deuteronomii 2, 5)

  • et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad prælium: non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem. (Liber Deuteronomii 2, 19)

  • sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitæ, qui morantur in Ar: donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. (Liber Deuteronomii 2, 29)

  • Dixitque Dominus ad me: Ecce cœpi tibi tradere Sehon, et terram ejus: incipe possidere eam. (Liber Deuteronomii 2, 31)


“Seja paciente nas aflições que o Senhor lhe manda.” São Padre Pio de Pietrelcina