Encontrados 1846 resultados para: Eam
Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio, (Evangelium secundum Ioannem 8, 3)
Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 43)
Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et judicet. (Evangelium secundum Ioannem 8, 50)
Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 15)
Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. (Evangelium secundum Ioannem 10, 16)
Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)
Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo. (Evangelium secundum Ioannem 10, 18)
Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me: (Evangelium secundum Ioannem 10, 27)
Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. (Evangelium secundum Ioannem 11, 4)
deinde post hæc dixit discipulis suis: Eamus in Judæam iterum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 7)
et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum. (Evangelium secundum Ioannem 11, 15)
Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo. (Evangelium secundum Ioannem 11, 16)
