Mosaico decorativo

Encontrados 674 resultados para: Dux

  • et eduxit nos de Ægypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis: (Liber Deuteronomii 26, 8)

  • et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem. (Liber Deuteronomii 26, 9)

  • Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus. (Liber Deuteronomii 28, 37)

  • Adduxit vos quadraginta annis per desertum: non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt. (Liber Deuteronomii 29, 5)

  • Et respondebunt: Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patribus eorum, quando eduxit eos de terra Ægypti: (Liber Deuteronomii 29, 25)

  • Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis: circumduxit eum, et docuit: et custodivit quasi pupillam oculi sui. (Liber Deuteronomii 32, 10)

  • Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus: (Liber Deuteronomii 32, 12)

  • Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israël manere fecerunt. (Liber Iosue 6, 23)

  • Tollens itaque Josue Achan filium Zare, argentumque et pallium, et auream regulam, filios quoque et filias ejus, boves et asinos et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem (et omnis Israël cum eo), duxerunt eos ad vallem Achor: (Liber Iosue 7, 24)

  • Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum: et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Jerusalem, regem Hebron, regem Jerimoth, regem Lachis, regem Eglon. (Liber Iosue 10, 23)

  • Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus, (Liber Iosue 24, 3)

  • Eduxique vos et patres vestros de Ægypto, et venistis ad mare: persecutique sunt Ægyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum. (Liber Iosue 24, 6)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina