Encontrados 166 resultados para: Duodecim

  • Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. (Liber Genesis 5, 8)

  • Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo. (Liber Genesis 14, 4)

  • Super Ismaël quoque exaudivi te: ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. (Liber Genesis 17, 20)

  • Isti sunt filii Ismaëlis: et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum. (Liber Genesis 25, 16)

  • Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. (Liber Genesis 35, 22)

  • At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan: minimus cum patre nostro est, alius non est super. (Liber Genesis 42, 13)

  • Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. (Liber Genesis 42, 32)

  • Omnes hi in tribubus Israël duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis. (Liber Genesis 49, 28)

  • Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ : et castrametati sunt juxta aquas. (Liber Exodus 15, 27)

  • Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. (Liber Exodus 24, 4)

  • Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. (Liber Exodus 28, 21)

  • Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum. (Liber Exodus 39, 14)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina