Encontrados 322 resultados para: Donec
et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universæ terræ: tuncque gladius militiæ meæ transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israël, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis. (Liber Iudith 6, 4)
Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia hæc ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea hæc quæ cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum quod præceperat. (Liber Iudith 12, 4)
Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur: (Liber Esther 15, 11)
donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. (Liber Iob 8, 21)
Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus. (Liber Iob 14, 6)
sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. (Liber Iob 14, 12)
Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei? (Liber Iob 14, 13)
Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. (Liber Iob 14, 14)
Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis, (Liber Iob 27, 3)
Absit a me ut justos vos esse judicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea. (Liber Iob 27, 5)
Expectavi enim sermones vestros ; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus ; (Liber Iob 32, 11)
et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus. (Liber Iob 32, 12)
