Mosaico decorativo

Encontrados 635 resultados para: Domum

  • Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti : accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum. (Liber I Regum 3, 1)

  • Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit ædificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus. (Liber I Regum 5, 3)

  • Quam ob rem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens : Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse ædificabit domum nomini meo. (Liber I Regum 5, 5)

  • quos dolaverunt cæmentarii Salomonis et cæmentarii Hiram : porro Giblii præparaverunt ligna et lapides ad ædificandam domum. (Liber I Regum 5, 18)

  • Et ædificavit domum, et consummavit eam : texit quoque domum laquearibus cedrinis. (Liber I Regum 6, 9)

  • Et ædificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis. (Liber I Regum 6, 10)

  • Igitur ædificavit Salomon domum, et consummavit eam. (Liber I Regum 6, 14)

  • Ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora : et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum. (Liber I Regum 6, 16)

  • Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis. (Liber I Regum 6, 21)

  • Domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit. (Liber I Regum 7, 1)

  • Ædificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis, et triginta cubitorum altitudinis : et quatuor deambulacra inter columnas cedrinas : ligna quippe cedrina exciderat in columnas. (Liber I Regum 7, 2)

  • Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu simili opere. Domum quoque fecit filiæ Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hanc porticum. (Liber I Regum 7, 8)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina