Encontrados 440 resultados para: Domo
Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem fœderis Domini sub pellibus est. (Liber I Paralipomenon 17, 1)
Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad diem hanc: sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio (Liber I Paralipomenon 17, 5)
Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum. (Liber I Paralipomenon 17, 14)
Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt. (Liber I Paralipomenon 23, 11)
Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini. (Liber I Paralipomenon 23, 32)
Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. (Liber I Paralipomenon 26, 12)
Sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israël in sempiternum: de Juda enim elegit principes: porro de domo Juda, domum patris mei, et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël. (Liber I Paralipomenon 28, 4)
Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro. (Liber II Paralipomenon 3, 10)
Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei: (Liber II Paralipomenon 4, 11)
et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo. (Liber II Paralipomenon 4, 16)
Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini. (Liber II Paralipomenon 4, 22)
Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista: (Liber II Paralipomenon 6, 22)
