Encontrados 3336 resultados para: Dominus
et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus (Liber Ieremiae 11, 3)
Et dixit Dominus ad me: Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, dicens: Audite verba pacti hujus, et facite illa, (Liber Ieremiae 11, 6)
Et dixit Dominus ad me: Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem. (Liber Ieremiae 11, 9)
Quam ob rem hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. (Liber Ieremiae 11, 11)
Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum: ad vocem loquelæ, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus. (Liber Ieremiae 11, 16)
Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israël, et domus Juda, quæ fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim. (Liber Ieremiae 11, 17)
Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quærunt animam tuam, et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris: (Liber Ieremiae 11, 21)
propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego visitabo super eos: juvenes morientur in gladio ; filii eorum et filiæ eorum morientur in fame. (Liber Ieremiae 11, 22)
Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hæreditatem quam distribui populo meo Israël: Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam de medio eorum. (Liber Ieremiae 12, 14)
Et erit: si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo: Vivit Dominus ! sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, ædificabuntur in medio populi mei. (Liber Ieremiae 12, 16)
Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus. (Liber Ieremiae 12, 17)
Hæc dicit Dominus ad me: Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud. (Liber Ieremiae 13, 1)