Encontrados 3344 resultados para: Dominus Promissionem
et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terræ vestræ, nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 11)
Et beatos vos dicent omnes gentes: eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 12)
Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus. (Prophetia Malachiae 3, 13)
Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo: et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus. (Prophetia Malachiae 3, 16)
Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium: et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi. (Prophetia Malachiae 3, 17)
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus: et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula: et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quæ non derelinquet eis radicem et germen. (Prophetia Malachiae 4, 1)
Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 4, 3)
sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? (Evangelium secundum Matthaeum 10, 25)
dominus enim est Filius hominis etiam sabbati. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 8)
Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 25)
Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 27)
Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: (Evangelium secundum Matthaeum 18, 32)
