Encontrados 3344 resultados para: Dominus Promissionem
Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula: et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiæ domus Esau, quia Dominus locutus est. (Prophetia Abdiae 1, 18)
Dominus autem misit ventum magnum in mare: et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri. (Prophetia Ionae 1, 4)
Et præparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam: et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. (Prophetia Ionae 2, 1)
Et dixit Dominus pisci, et evomuit Jonam in aridam. (Prophetia Ionae 2, 11)
Et dixit Dominus: Putasne bene irasceris tu? (Prophetia Ionae 4, 4)
Et præparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonæ, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim): et lætatus est Jonas super hedera lætitia magna. (Prophetia Ionae 4, 6)
Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido et urenti: et percussit sol super caput Jonæ, et æstuabat: et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori quam vivere. (Prophetia Ionae 4, 8)
Et dixit Dominus ad Jonam: Putasne bene irasceris tu super hedera? Et dixit: Bene irascor ego usque ad mortem. (Prophetia Ionae 4, 9)
Et dixit Dominus: Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret ; quæ sub una nocte nata est, et sub una nocte periit: (Prophetia Ionae 4, 10)
Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. (Prophetia Michaeae 1, 2)
Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terræ. (Prophetia Michaeae 1, 3)
Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi: quoniam tempus pessimum est. (Prophetia Michaeae 2, 3)
