Mosaico decorativo

Encontrados 4456 resultados para: Dominus Deus

  • Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis æmulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. (Liber Iosue 24, 19)

  • Dixitque Dominus: Judas ascendet: ecce tradidi terram in manus ejus. (Liber Iudicum 1, 2)

  • Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chananæum ac Pherezæum in manus eorum: et percusserunt in Bezec decem millia virorum. (Liber Iudicum 1, 4)

  • Dixitque Adonibezec: Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias: sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est. (Liber Iudicum 1, 7)

  • Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit: nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. (Liber Iudicum 1, 19)

  • Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis. (Liber Iudicum 1, 22)

  • Iratusque Dominus contra Israël, tradidit eos in manus diripientium: qui ceperunt eos, et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum: nec potuerunt resistere adversariis suis, (Liber Iudicum 2, 14)

  • Suscitavitque Dominus judices, qui liberarent eos de vastantium manibus: sed nec eos audire voluerunt, (Liber Iudicum 2, 16)

  • Cumque Dominus judices suscitaret, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de cæde vastantium. (Liber Iudicum 2, 18)

  • Dimisit ergo Dominus omnes nationes has, et cito subvertere noluit, nec tradidit in manus Josue. (Liber Iudicum 2, 23)

  • Hæ sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israëlem, et omnes qui non noverant bella Chananæorum: (Liber Iudicum 3, 1)

  • Iratusque contra Israël Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiæ, servieruntque ei octo annis. (Liber Iudicum 3, 8)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina