Mosaico decorativo

Encontrados 4456 resultados para: Dominus Deus

  • Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. (Liber Deuteronomii 32, 21)

  • Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia. (Liber Deuteronomii 32, 27)

  • Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos? (Liber Deuteronomii 32, 30)

  • Non enim est Deus noster ut dii eorum: et inimici nostri sunt judices. (Liber Deuteronomii 32, 31)

  • Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur: videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt. (Liber Deuteronomii 32, 36)

  • Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere. (Liber Deuteronomii 32, 39)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens: (Liber Deuteronomii 32, 48)

  • Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex. (Liber Deuteronomii 33, 2)

  • Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor cæli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes, (Liber Deuteronomii 33, 26)

  • Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, (Liber Deuteronomii 34, 1)

  • Dixitque Dominus ad eum: Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam. (Liber Deuteronomii 34, 4)

  • Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi. (Liber Deuteronomii 34, 9)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina