Mosaico decorativo

Encontrados 4456 resultados para: Dominus Deus

  • Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem Deus vester. (Liber Numeri 15, 41)

  • Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus: cur elevamini super populum Domini? (Liber Numeri 16, 3)

  • locutusque ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei. (Liber Numeri 16, 5)

  • num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei? (Liber Numeri 16, 9)

  • Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait: (Liber Numeri 16, 20)

  • Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet? (Liber Numeri 16, 22)

  • Et ait Dominus ad Moysen: (Liber Numeri 16, 23)

  • Et ait Moyses: In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim: (Liber Numeri 16, 28)

  • si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus: (Liber Numeri 16, 29)

  • sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum. (Liber Numeri 16, 30)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: (Liber Numeri 16, 36)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: (Liber Numeri 16, 44)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina