Encontrados 4456 resultados para: Dominus Deus
Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. (Actus Apostolorum 10, 38)
Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri, (Actus Apostolorum 10, 40)
Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris. (Actus Apostolorum 11, 9)
Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum: ego quis eram, qui possem prohibere Deum? (Actus Apostolorum 11, 17)
His auditis, tacuerunt: et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus pœnitentiam dedit Deus ad vitam. (Actus Apostolorum 11, 18)
Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum. (Actus Apostolorum 12, 11)
Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque: Nuntiate Jacobo et fratribus hæc. Et egressus abiit in alium locum. (Actus Apostolorum 12, 17)
Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea, (Actus Apostolorum 13, 17)
Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta: (Actus Apostolorum 13, 21)
Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum, (Actus Apostolorum 13, 23)
Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his (Actus Apostolorum 13, 30)
quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. (Actus Apostolorum 13, 33)